Tenure | 1230-1240 |
Nationality | |
Langue | |
Birth | |
Death | 1240 (Margat) |
Notes | Tandem anno MCCXXX magnus Magister Guerinus Ptolemaide obiit, qui propter prudentiam et insignem fortitudinem in magno pretio habitus fuit a Principibus Christianis, magn umque sui desiderium reliquit Equitibus sui Ordinis, qui ipsius loco elegerunt fratrem Bertiandum Texium, cuius effigies non reperitur. Sub huius magno Magisterio omnia negotia Christianorum in terra Sancta prorius dependebant ab Equitibus Hospitalibus et Templariis, qui licet dissidia et simultates interse exercerent: tamen in ptomovendo commodo et emolumento Christianorum contra Infideles interse consentiebant. Imperator Fridericus II. cum Pontifice Gregorio IX. reconciliatus, eum rogavit, ut suam auctoritatem apud magnum Magistrum Bertrandum et Hospitales interponeret, quo suorum negotiorum patrocinivin Syria susciperet: quod Pontifex ipsi concessit, et in gratiam ipsius ad magnum Magistrum scripsit, XXVI. Iulii, anno MCCXXXIII. Eo tempore vivebat S. Hugo, Eques huius ordinis, et commendator Genuensis, qui ab eodem Pontifice Gregorio IX. in numerum sanctorum fuit relatus. Anno MCCXL. frater Bertandus Ptolemaide decessit, paulo postaduentum Richardi, Comitis Cornubiae, fratris Henrici, regs Angliae, qui exercitum quadraginta millium hominum in Palaestinam duxit. Avity, Pierre d’; Gottfried, Johann Ludwig: Archontologiae Cosmicae, Liber III: Origo Ordinum Militarium, tam Regularium, Frankfurt am Main, 1628 |
Blazon | Quarterly: 1 and 4, gu a cross arg; 2 and 3, or a fess gu [R] |