Tenure1373-29.6.1376
NationalityFrench
LangueFrance
Birth
Death29.6.1376
NotesEodem anno MCCCLXXIII. frater Robertus Iuliacensis, archimandrita Franciae, electus fuit in magnum Magistrum, qui cum eligeretur, in suo coenobio erat, moxque accepto nuntio de sua electione, Avenionem profectus est, osculatum pedes suae sanctitatis, ubi benigne exceptus et magno honore affectus fuit. Illic conventus generalis Ordinis celebratus fuit: et Pontifex praefecturam urbis Smyrnensis Ordini S. Ioannis tradidit, ac magno Magistro sub poena excomminicationis imperavit, ut eam sulciperet: qui anno MCCCLXXIV. navem ingressus, ut Rhodum proficisceretur, eo feliciter appulit, et sua praesentia omnes rumores de prava rerum administratione per ipsius absentiam sparsos discussit. Anno MCCCLXXVI. alius conventus Avenione celebratus fuit: eodemque tempore Papa domicilium suum Romam transtulit, quod ipse et antecessores Avenione LXXI. annis habuerant. Eodem anno, XXIX. Iun. magnus Magister Iuliacensis ex hac vita migravit.

Avity, Pierre d’; Gottfried, Johann Ludwig: Archontologiae Cosmicae, Liber III: Origo Ordinum Militarium, tam Regularium, Frankfurt am Main, 1628

BlazonQuarterly: 1 and 4, gu a cross arg; 2 and 3, arg a cross flory gu debruised in chief by a label az of five [R]