Tenure 8 May 1595 -7 Feb 1601
Nationality Spanish
Langue Aragon
Birth 1526
Death 7 Feb 1601
Notes

Die VIII. Maii M D XCV. frater Martinus Garzesius, natione Tarraconensis, electus fuit in magnum Magistrum loco defuncti. Erat Eques, quem ob singularem bonitatem omnes peraeque diligebant et reverebantur: et quamvis annum sexagesimum excessisset: tamen adhuc firmo et vegeto corpore erat. Equites, qui contra suum antecessorem conspiraverant, pacavit: vectigalia, quae ante ipsum imposita fuerant, abolevit: et ut novam formam suo regimini daret, officia Ordinis ad tempus abrogavit: quodque inprimis gratum fuit Equitibus, diserte interdixit, ne cui ex illis, ac ne ipsi quidem magno Magistro peculiares naves in mari habere, et privati commodi causa excurrere liceret. Tandem cum Ordinem V. annis, IX. mensibus in summa pace rexisset, Melitae vitam cum morte commutavit, VII. Februa. MDCI. et in sepulchro magnorum Magistrorum conditus fuit.

Avity, Pierre d’; Gottfried, Johann Ludwig: Archontologiae Cosmicae, Liber III: Origo Ordinum Militarium, tam Regularium, Frankfurt am Main, 1628

Blazon Quarterly: 1 and 4, gu a cross arg; 2 and 3, az a swan arg and three mullets or in chief [R/V]