Tenure 10 Feb 1601-14 Sep 1622
Nationality French
Langue France
Birth 1547
Death 14 Sep 1622
Notes
Post ipsius excessum Equites convenerunt, ut alium ipsi surrogarent, fuitque in ipsius locum electus X. Febr. MDCI. frater Adolphus Vignacurtius, nationis Francicae: qui cum anno MDLXVI. XXV. August. Melitam cum magno Gallorum nobilium numerovenisset, propterea quod rumor increbuisset, Turcam moliri novam insulae obsidionem, habuitum Ordinis sub magno Magistro Valettano assumpserat. Postea magna officia sustinuit, in quibus suam bonitatem, fortitudinem et prudentiam demonstravit: inter alia praefectus urbis Valettanae, et paullo post magnus nosocomus Ordinis constitutus fuit. Virtutes ipsius cuin felicitate coniunctae ipsum ad hoc fastigium honoris evexerunt, in quo gloriam et existimationem aliorum magnorum Magistrorum Gallorum, quorum insigniora et maxime memorabilia facta supra a nobis breviter et succincte descripta fuerunt, perpetuavit. Migravit ex hac vita anno MDCXXIII. et inipsius locum electus fuit Paulus, magnus Commendator Provinciae, qui nunc Ordini prae est.
Avity, Pierre d’; Gottfried, Johann Ludwig: Archontologiae Cosmicae, Liber III: Origo Ordinum Militarium, tam Regularium, Frankfurt am Main, 1628
Blazon Quarterly: 1 and 4, gu a cross arg; 2 and 3, arg three fleurs-de-lys couped gu and a label sa [S/V]Quarterly: 1 and 4, gu a cross arg; 2 and 3, arg three fleurs-de-lys couped gu and a label az [S/V]