Tenure 1322-27.5.1346
Nationality French (Provence)
Langue Lesser Provence
BirthDeath 27.5.1346
Notes
Eodem anno, quo ille se abdicavit, nempe MCCCXXII. Equites Rhodii obtulerunt Pontifici fiatrem Ioannem Elionem, Villanovanum, natione, ut superiores, Provincialem, et coenobiarcham S. Aegidii, ut magni Magistri munere fungeretur. Pontifex hac electione admodum laetatus, eum diplomatis missis in hoc munere confirmavit, magno cum applausu omnium Cardinalium et Equitum Rhodiorum. Erat enim honestatis, vittutis et phitatis fama celeberrimus.
Hic magnus Magister Mompessuli Capitulum generale habuit, mense Octobri MCCCXXX. et cum Rhodum proficisci in animo haberet, Massiliae in gravem morbum incidit: tandem recuperata valetudine, anno M CCC XXXII. Rhodum pervenit:eodemque anno Capitulum generale illic habuit, in quo praeclarae leges fuerunt latae. Cum rebus optime praeesset, Ordo non tantum omne aes alienum, quod contraxerat, dissoluit, sed etiam ingentes opes accumulavit: adeo ut multi invidia ???ammati, auctores Pontifici fuerint anno MCCCXLII. ut opibus illis in duas partes divisis, duos ordines militares crearet: quod tamen exitu caruit.
Anno MCCCXLIII. foedus initium fuit inter remp. Venetam, regem Cypri et Ordinem S. Ioannis. Magnus autem Magister, qui felicis gubern toris cognomentum meruit, RHodi XXVII. Maii, MCCCXLVI. vitam cum morte commutavit, postquam moenibus et turribus palatium magni magistri cinxisset, et nationibus, praefecturis et dignitatibus certum ordinem praescripsisset.
Avity, Pierre d’; Gottfried, Johann Ludwig: Archontologiae Cosmicae, Liber III: Origo Ordinum Militarium, tam Regularium, Frankfurt am Main, 1628
BlazonQuarterly: 1 and 4, gu a cross arg; 2 and 3, gu fretté of 6 jousting lances, within each space semé of escutcheons all or [R/V]