Tenure Italus 4.3.1467-8.6.1476
Nationality Roman
Langue Italy
Birth ? Rome
Death 8.6.1476
Notes
Frater Baptista Ursinus, coenobiarcha Romanus, natione Italus, successit magno Magistro Zacostae, IV. Mart. MCCCLXVII. atque haec dignitas ipsi a Papa collata fuit, quia eam Romae vacare contigerat: quod tamen factum est consensu omnium Equitum et Fratrum Ordinis S. Ioannis, qui tunc Romae erant. Magnus Magister ilico iurame~rum praestitit cotam Pontifice. Quod ubi Rhodi cognitum fuit, fratres Ordinis ignes laetitiae testes accenderunt: quo magnus Magister paullo post venit: ubi cum esset, anno MCCCCLXIX. accepto nuntio, Turcam instruere potentem exercitum ad obsidendam Rhodum aut Eubaeam, magnum numerum Equitum absentium citavit, ut insulam defensum venitent: adhaec foedus cum Repu. Venetotuncontra Turcam iniit. Anno autem MCCCCLXX. Mahometh urbem Nigropontum in Eubaea vicepit, III. Cal. Quintil. et magnam atque horrendam in ea saevitiam exercuit, omnesque Latinos, quos in ea invenit, pugnae feruore iam remisso, interimendos curavit: et tubae clangore bellum contra Ortlinem Rhodium publicavinquam ob causam magnus Magister ad Papam misit, quiauxilium peterent: et Rhodii ieiunium celebrarunt, vota nun cuparunt, sollennes supplicationes instituerunt, ut opem divinam implorarent: omnemque apparatum instruxerunt, ut se contra exercitum Turcicum defenderent. Anno MCCCCLXXI. magnus Magister capitulum generale Rhodi habuit, in quo lis orta fuit contra procuratores aerarii, quae fuit composita a legato Pontificis Sixto IV. qui eo nomine Rhodum venerat.
Anno MCCCCLXXV. alterum Capitulum generale a magno Magistro Rhodi habitum fuit, in quopraeter statuta Ordinis leges Capitulares condi coeptae. Anno MCCCCLXXVI. magnus Magister diuturno et molesto morbo, quo annum fere conflictatus est, VIII. Iun. exstinctus fuit, cum Ordinem magna auctoritate, gravitate et prudentia spatio IX. annorum, III. mensium et III. dierum gubernasset.
Avity, Pierre d’; Gottfried, Johann Ludwig: Archontologiae Cosmicae, Liber III: Origo Ordinum Militarium, tam Regularium, Frankfurt am Main, 1628
Blazon
Quarterly: 1 and 4, gu a cross arg; 2 and 3, bendy gu and arg; on a chief of the second supported by a barrulet or charged with a serpent glissant az, a rose ppr [R,V]
Quarterly: 1 and 4, gu a cross arg; 2 and 3, bendy gu and arg; on a chief of the field supported by a barrulet or charged with a serpent glissant vert, a rose ppr [SPS]