Tenure 1476-1503
Nationality French
Langue Auvergne
Birth ?
Death 3.7.1503
Notes Cardinal.
Ann. MCCCCLXXVI. frater Petrus Albussanus, ex Aruernia ortundus, ubi etiam coenobiarcha erat et praefectus urbis Rhodi, electus fuit isi magnum Magistrum: qui sollenne iuramentum more solito praestuit, se statuta Ordinis obsetuaturum: m sitque legatum Romam, ut Pontificem de sua electione certiorem faceter, et obsequium saum profiteretur. Anno MCCCCLXXVII. totam insulam Rhodum obivit, et magnosfecit app ratusad eam defendendam contra exercitum Turcarum, multosque coenobiarchas, commendatores et Equites citavit, ut ad capitulum generale et defendendam insulam Rhodam convehrent. Idem pacem cum Sultano Aegypti renouavit.
Eodem anno Rex Ludovicus XI. Iubilaeum in Gallia celebrandum obtinuit, in gratiam Ordinis et Equitum Rhodiotum, volaitque, ut omne argentum, quod in eo offerietur, ad ipsorum defensionem impenderetur:
Ex eo Iubilaeo magna vis pecuniae collecta est, quae in muniendis locis et arcibus insulae Rhodi collocata fuit. Inducias pactus est inter Ordinem S. Ioannis et Regem Tunenatum ad XXX. annos. Anno MCCCCLXXVIII. capitulum generale habuit, in quo administratio aerarii ipsi commissa, et Ordo S. Sepulchri Ierosolymitani cum Ordine S. Ioannis unitus fuit.
Anno MCCCCLXXIX. decretum fuit in consilio Mahometi II. Turcarum Imperatoris, ut Rhodus obsideretur: quod protinus magnus Magister Pontifici nuntiavit, et auxilium illius imploravit. Anno MCCCCLXXX. Turcarum Imperator urbem Rhodum potenti cum exercitu obsedit: in qua obsidione multae eruptiones factae, et Turcae semper repulsi et in fugam acti fuerunt, quamvis ipsorum exercitus, ut minimum centum milibus bellatorum, et classis CLX. navibus constaret. Magno Magistro opem tulit frater ipsius Antonius Albussonus, Vicecomes Montelisius, vir multa rei bellicae peritia clarus, qui suptemus copiarum militarium dux fuit constitutus. Paucotum dierum spatio Turcae mille septingentos tormentorum ictus contra maenia urbis disploserunt, et facta fuit stupenda oppugnatio a quadraginta Turcarum milibus, qui fortiter fuerunt repulsi. In ea magnus Magister quinque vulnera accepit, quotum unum letale fuit iudicatum: Denique obsessi tanta virtute Turcis restitetunt, ut hi ab obsidione discedere coacti fuerint, multis ex suis amissis. Atque ita exercitus Turcatum magno cum damno et ignominia Constantinopolin fediit, cum Rhodum octoginta novem diebus frustra obsedisset. In huius victoriae memoriam Rhodi templum B. Virgini victoriosae fuit aedificatum.
Post hanc obisidonem Mahomethes impetum cepit Rhodum in propria persona aggrediendi: et tund habitus fuit generalis conventus Equitum: sed mors ipsum praevenit, et pisius filii, Baiazethes et Zizimus, post obitum patris, bello se mutuo sunt persequunti: quod Equitibus aliquam quietem artulit: imo Zizimus ad magni Magistri opem confugit, et Rhodum se recepit, anno MCCCCLXXXII. ubi maximo cum honore exceptus, et inde in Galliam ductus fuit.
Tempore magni Magistri Albussoni statuta Ordinis fuerunt reformata, et in unum volumen redacta.
Pax quoque facta fuit inter Ordinem et Baiazethem, Turcarum Iperatorem, cum Papa illius pangendae potestatem magno Magistro fecisset. Idem magnus Magister cooptatus fuit in numerum Cardinalium Diaconorum a Papa Innocentio VIII. et IX. Mart. MCCCCXCVIII. missus ipsi fuit ab eodem galerus Cardinalitius. Idem Papa eum constituit suim legatum in Alia. Anno MD. Papa Alexander VI. eum creavit legatum et supremum ducem foederis contra Turcam Tandem vita functus est Rhodi anno MDIII. die III. Iulii, honorbus cumulatus, fuitque sepultus cum magna pompa funebri. Vixit LXXX annos. III. menses et IV. dies. Praefuit ordini XXVII. annis, XVI. diebus. Tempore ipsius quinque capitula generalia Rhodi habita, et in iis multae prae clarae leges conditae fuerunt. Cum magnus Magister Albussonus moreretur, CCCLXXXVII …
Avity, Pierre d’; Gottfried, Johann Ludwig: Archontologiae Cosmicae, Liber III: Origo Ordinum Militarium, tam Regularium, Frankfurt am Main, 1628
BlazonQuarterly: 1 and 4, gu a cross arg; 2 and 3, or a cross ancrée gu [JM/V]
Explore this link for a great DNA genealogy database.