Tenure 22 Jan 1521-21 Aug 1534

Nationality French

Langue France

Birth 1464

Death 21 Aug 1534 Malta

Notes

Is fuit Philippus Villiersius, ex Insula-Adami, nationis Francicae, et magnus in Francia coenobiarcha, in qua tunc erat, cum eligeretur. Per ipsius absentiam fratri Gabrieli Pomerello, magno Commendatori, vices eius demandatae fuerunt, qui protinus Villiersio mortem magni Magistri Carrettani, et quod in ipsius locum electus fuisset, significavit, rogavitque, ut quamprimum Rhodum veniret: quo paullo post appulit, et ritu sollenni ingressus, in statuta Ordinis iuravit.

Eodem anno, quo fuit electus, nempe MDXXI. XXII. Ianu. Sultanus Solymannus decrevit, Insulam Rhodum obsidere, ut ultimae patris sui Selimi voluntati satisfaceret. Quo comperto, magnus Magister Villiersius omnem apparatum, quem potuit, instruxit, ut se contra Turcas defenderet. Urbem Rhodum summa diligentia munivit, et legatum ad Papam Adrianum VI. qui Leoni X. successerat, misit, ut eum laeto suae electionis nuntio impertiretur, simulque auxilium peret: quod obtinere non potuit, propter bellum, quod tunc inter Franciscum I. Regem Galliae et Imperatorem Carolum V. gerebatur. Anno MDXXII. mense Iunio caepta est memorabilis obsidio urbis Rhodi, quae ab exercitu ducentorum millium Turcarum, quibus postea alia centum milia accesserunt, circumdata fuit. Obsessi gnaviter se defenderunt, et multa egregia facinora bellica patrarunt, inprimis magnus Magister, qui toto obsidionis tempore arma non deposuit. Turcae irrumpentes crebro repulsi fuerunt: atque in una oppugnatione XX. milia Turcarum perierunt, ita ut Solymannus in animo haberet obsidionem soluere: sed fuerunt proditores, qui ipsum ab hoc instituto revocarunt. Hos postea magnus Magister comprehensus supplicio affecit. Ille autem auxilio destitutus, tandem coactus est deditionem facere, XXIV. Decembr. MDXXII.

Ex Turcis plus quam centum milia in hac obsidione desiderata sunt. Solymannus autem cum magnum Magistrum videre voluisset, eo conspecto, ex commiseratione illachrymavit: et Calen. Ianuar. MDXXIII.

Magnus Magister cum L. navibus Rhodo discessit, et Cretam petivit, postquam insula Rhodus spatio CCXIII. annorum in potestate Equitum Hospitalium fuisset, nempe ab anno MCCCIX. usque ad finem anni MDXXII.

Amissa Rhodo magnus Magister et fratres Ordinis nullam certam sedem habuerunt, donec insula Melita ipsis ab Imp. Carolo V. donaretur. Nam primum in Cretam se receperunt: inde in Siciliam et Italiam venerunt, ubi Papa ipsis hospitium Viterbii concessitatque illic unum capitulum generale habitum fuit: postea aliquandiu Cornetti, deinde Villae-francae et Niceae commorati sunt.

In Anglia exemplum in illo tempore Regis Henrici VIII (1491-1547) fruebatur, quae facta sunt in ludis certe iustus pro eo. Et notum factum esse flagranti aleo, et fructus isti sunt ludorum similis tabulis (quod backgammon ante versionem), Brag (unus de prioribus ad bacillo ferreo immisso), et Queek (in casu, de quo ludunt ludum nihil artes requiritur talis quæcumque). Qui vere fuit magnus Victus, et quoque quod fuerit æstimatum $ 4,190 amissa (£ 3,250) quae est simulacrorum whopping 2.1 decies centena $ hodie. In illo tempore pecuniae vendit opus est tanti CCXCIII annos peritus. Gloria R. Magna est ludere online ludos omnibus semper meliorari et diligenter examinatis pro nummo. Si vos es unus eorum qui frui ludens Aenean visita https://www.blackjacktwo.com/ invenire ludere ut quam optime atque liberum online bonuses qui argentum non do tibi.

Cum Ordo Niceae esset, magnus Magister in Angliam, et inde in Galliam profectus est. Lugduni in gravem morbum incidit: ex quo cum convaluisset, Camerinum ivit, ut Principem Philibertum Emanuelem, Caroli Ducis Sabaudiae filium, ex fonte Baptismatis susciperet: inde Niceam rediit, ubi cum esset, ipse et totus exercitus Ordinis cum universo Conventu iter ingressi sunt, ut Melitam peterent, quo appulerunt die Mercurii, XXVI. C ctob. MDXXX. Illic magnus Magister palatium exstruxit in arce S. Angeli, in quo ipse et successores domicilium haberent: quod cum ritu sollenni ingressus esset, aliud palatium in veteri urbe Melitensi condidit. Tandem cum Ordini praefuisset XIII. annis, VII. mensibus, et annis LXX. vixisset, denatus est Melitae XXI. Aug. MDXXXIV. et sepultus fuit in sacello quodam, quod in arce S. Angeli exstruendum curaverat. Eisucceffit, electione facta.

Avity, Pierre d’; Gottfried, Johann Ludwig: Archontologiae Cosmicae, Liber III: Origo Ordinum Militarium, tam Regularium, Frankfurt am Main, 1628

Blazon Quarterly: 1 and 4, gu a cross arg; 2 and 3, or on a chief az a senestrochère arg, arrayed with a maniple ermine pendant over the field [R]

Rediscover your heritage. Here are some genealogy research tips.

Leave a comment

Your email address will not be published. Required fields are marked *