Quarterly: 1 and 4, gu a cross arg; 2 and 3, or a lion rampant gu [R]



Raymond du Puy
Raimundus Puteanus

Tenure

1120-1158/60  

Nationality

French

Birth

? (Dauphiné ?)

Death

c.1160

Notes

1st Grandmaster

2. Anno MCXVIII. frater Gerhardus ex hac vita migravit, sub Pontificatu Gelasii II. quo tempore ordo Templariorum initium sum fit. Ei successit frater Raimundus Puteanus, qui fuit Eques professus ordinis: quamvis nonnulli existiment fratrem Rogerium Gerhardo successisse et domum Hospitalem S. Ioannis gubernasse ab anno MCXVIII. usque ad obitum Balduini II. regis Ierosoly mitani, qui obiit anno MCXXXI. Frater Raimundus in Capitulo Ierosolymae congregato, ex consilio Equitum leges ordinis condidit, regulam vitae, qua deinceps Equites uterentur, formavit et instituit. Magnus Ordinis Magister appellatus fuit, et in suis titulis nomen serui pauperum Iesu Christi, et custodis domus Hospitalis Ierosolymitanae sibi tribuit. Regula ipsius probata et confirmata fuit a Calixto II. anno MCXX. et postea ab Honorato II. et Innocentio II. atque a successoribus, qui ordine sunt sequuti, qui sanciverunt, ut Equites religiosi secundum regulam S. Augustini vitam instituerent. Hic magnus Magister, cum videret, reditus domus Hospitalis quottidie crescere, et se non posse illos melius impendere, quam bellum gerendo contra infideles, omnes suas vires, opes et ordinis socios regi lerosolymitano obtulit. Illi autem in suis vexillis crucem argenteam in area rubra gerebant, ex instituto Innocentii II. anno MCXXX.

Exin fratres et religiosi tribus gradibus distincti fuerunt. Nam alii erant Equites, alii Sacellani, alii Ministrantes: cum ab initio nullum aliud inter eos discrimen esset, quam quod quidam essent sacerdotes et clerici, reliqui laici. Ab eo tempore nulla expeditio in Palae stina contra infideles suscepta fuit, cui magnus Magister cu suis Equitibus et religiosis non interfuerit:qui primum dicti fuerunt Equites Hospitales, seu domus Hospitalis S. Ioannis Ierosolymitani:deinde Equites Rhodii: hodie vero Equites Melitenses appellantur.

In tanto pretio et honore fuerunt, ut plerumque ad grania et magni momenti negotia adhiberentur.

Inter alia frater Gerhardus Gebertus, Eques huius Ordinis, missus fuit a Fulquio, Andium rege, in Angliam, ut matrimonii inter Constantiam, Antiochiae Principem, neptem reginae Melisendae, filiam Principis Boemundi, et Raimundum, filium Comitis Pictaviensis, qui tunc in aula Henrici, regis Angliae, versabatur, pararius esset:quod etiam dexteritate huius Equitis contractum fuit. Eodem tempore Raimundus Berengarius, Comes Bar cinonis et Princeps Cataloniae, qui insulas Baleares Mauris eripuerat, et castitatem atque honorem Maholdae, uxoris Imperatoris Henrici V. singulari certamine contra duos Equites Germanos, qui eam falso accusaverant adulterii, defenderat, sub vitae finem huius S. Ordinis habitum assumere voluit:atque in hac sacra professione reliquo vitae tempore sancte perseueravit, usque ad annum MCXX XI.

Sub idem tempus fertur, tres Equites huius Ordinis, qui erant Galli, in Picardia nati, quos Sultanus Aegypti captivos detinebat, uno momento miraculose fuisse liberatos, et in Aegyptum translatos, cum Ismeria, filia Sultani, eo loco, ubi nunc est templum B. Virgini laetitiae dedicatum, quod evenisse aiuntanno MCXXXIX.

Anno MCXXXIX. magnus Magister Raimundus obsidionem urbis Ascalonis, quam infideles plus quam quinquaginta annis contra Christianos defenderant, ursit ac tandem ea potitus est, XII, August. MCLIV. qui fuit annus decimus regni Balduini III, Remunerationis loco pro hac insigni opera, magno totius orbis Christiani commodo praestita, Pontifex Anastasius IV. eximia privilegia Ordini Hospitalium S. Ioannis concessit, bulla Cal. Novembr. eiusdem anni data, eosque iurisdictioni et correctioni Praesulum Orientis exemit.

Quod magnas turbas inter Episcopos illius regionis et Equites huius Ordinis excitavit. Equites autem semper praesidium et favorem apud S. Sedem et Cardinales invenerunt.

Quid dam arbitratisunt, magnum magnum Magistrum Raimundum fuisse Florentinum: sed verior sententia est, eum fuisse Gallum, Delphinatem, nobili familia Puteanorum prognatum: quod ipsum Iacobus Bosius, Italus, qui historiam huius Ordinis prolixe descripsit, ingenue fatetur.

Mortuus est anno MCLX. tempore Aleandri III. Pontificis, hac fama relicta, quod fuerit homo sanctae vitae, Dei timens, ptudens et circumspectus in negotiis politicis, et bello fortissimus.

Source:
Avity, Pierre d'; Gottfried, Johann Ludwig: Archontologiae Cosmicae, Liber III: Origo Ordinum Militarium, tam Regularium, Dissertatio de Ordine Equitum Melitensum, p.32 Frankfurt am Main, 1628

Blazon

Quarterly: 1 and 4, gu a cross arg; 2 and 3, or a lion rampant gu [R]


Engraving by Antonio F. Lucini of Matteo Perez d'Aleccio's fresco