Quarterly: 1 and 4, gu a cross arg; 2 and 3, or three mounts gu in fess issuant from base on each a crow sa



Foulques de Villaret
Folquetus Villaretus
Fulco de Villareto

Tenure 1308-1322
Nationality French (Provence)
Langue Greater Provence
Birth ?
Death 15 Sept 1327 (buried at Mompessuli)
Notes

Foulques de Villaret was elected in 1308 but illegally deposed in 1317. The knights in Rhodes elected Maurice de Pagnac as Grandmaster but the election was opposed by the Pope, who appointed Gerard de Pins as Vicar. On the death of de Pagnac in 1322, Villaret was briefly reinstated but the knights continued their opposition by electing Hélion de Villeneuve and Villaret finally abdicated in 1323. He died on 15 Sept 1327.

According to other sources, he abdicated 13 Jun1319.

24. Exstincto magno Magistro, in ipsius locum electus fuit Folquetus Villaretus, itidem ex Provincia oriundus, vir ingenio sagaci et excelso animo praeditus. Cum adhanc dignitatem evectus esset, illud exsequi decrevit, de quo sepius sub ipsius antecessore actum fuerat, sed ad exitum perduci non potuerat, ut nimirum Equites ex insula Cypro migrarent, et alio se conferrent: quod feliciter est exsequutus. Nam eodem anno, quo fuit electus, nempe anno MCCCVIII. Constantinopolim et inde in Galliam profectus est, ubi Papa insulam Rhodum ipsi dono dedit, quam ipse et equites eius anno MCCCIX. cum aliis septem insulis vicinis occuparunt. Atque eo translata fuit fedes Ordinis S. Ioannis, ita ut Equites illius postea fuerint cognominati Rhodii Paullo post Ottomannus, primus Turcarum Imperator, cum potenti exercitu Rhodum obsidione cinxit. Amedeo autem IV. Comite Sabaudiae obsessis suppetias ferente, Ottom annus obsidionem soluere coactus est. Ab eo tempore Comite Sabaudiae crucem candidam in rubra area insignibus suis inseruerunt, in memoriam auxilii, quod Amedeus IV. Ordini S. Ioannis tulerat. Ordine Templariorum in Concilio generali Viennae in Delphinatu abolito, pleraeque illorum facultates Ordini S. Ioannis a Papa Clemente U concessae fuerunt.

Anno MCCCXII. et MCCCXIV. Equites Rhodii insulam Cariam aliasque in mari Aegaeo insulas sui iuris fecerunt. Magnus autem Magister victoriis suis insolentior factus, propter suam iactantiam et ferociam in odium Ordinis incurrit:ita ut Equites ab eo deficerent, et nisi in arcem enasisset, eum comprehensum in custodiam dedissent. Verum cum arce illa potiri non possent, dignitatem magni Magistri ipsi abrogarunt, Fratrem Mauricium Pagnacensem. Papa Ioannes XXII. eo cognito graviter offensus fuit:et duos Praesules Rhodum misit, ut in rem illam inquirerent, dato mandato Villaretum et Pagnacensem citandi, ut Avenione se sisterent: quod uterque fecit. Interea Papa fratrem Gerhardum Pinaeum, Vicarium seu legatum generalem Ordinis s. Ioannis creavit, cuius tempore Orcanes, Turcatum Imperator, ad obsidendam inlulam Rhodum se comparavit, de quo Equites Rhodii anno MCCC XXI. admirabilem victoriam reportarant, duobus milibus Turcarum caesis.

Interea Mauricius Pagnacensis Mompessuli decessit, anno MCCCXXII. et Folquetus Villaretus in pristinam suam dignitatem fuit restitutus: qui cum videret, se exosum esse Equitibus, munere magni Magistri se abdicavit, anno MCCCXXIII. et vixit ut Eques privatus usque ad Cal. Septembr. MCCCXXVII. Tunc mortuus est, et Mompessuli sepultus.

Avity, Pierre d'; Gottfried, Johann Ludwig: Archontologiae Cosmicae, Liber III: Origo Ordinum Militarium, tam Regularium, Frankfurt am Main, 1628

Blazono Quarterly: 1 and 4, gu a cross arg; 2 and 3, or three mounts gu in fess issuant from base on each a crow sa [R]


Engraving by Antonio F. Lucini of Matteo Perez d'Aleccio's fresco