Quarterly: 1 and 4, gu a cross arg; 2 and 3, gu a wolf ravissant or


Hugues, Cardinal de Loubenx Verdale
Hugo Lobesius Verdalius
 

Tenure 12 Jan 1582-4 May 1595
Nationality French
Langue Provence
Birth 1531
Death 4 May 1595 (Rome)
Notes Cardinal, aka Loubens de Verdalle

Die XII. Ian. MDLXXXII. frater Hugo Lobesius Verdalius, natione Provincialis, fuit clectus in magnum Magistrum, qui litteras et scientias cum armis coniunxerat. Creatus fuit Eques, cum admodum iuvenis esset, et expeditiofii ad Zoaram interfuit, ubi fortiter aliquandiu pugnavit, et tandem salvus evasit. Functus est multis honorificis muneribus. Missus fuit legatus ab Ordine ad Papam Gregorium XIII. qua in legatione optime se gessit, et Equitibus suam industriam ita probavit, ut vvanimi consensu cum in magnum Magistrum elegerint, cum cettiores facti fuissent de obitu magni Magistri Cassertani. Dissensiones inter Equites et ceteros Ordinis socios magna prudentia brevi tempore composuit. Papa Sixtus V. anno MDLXXXVII. sub finem Decembris eum Cardinalem Diaconum creavit: qui cum Melitam reversus esset, conventum Capucinorum exstruxit, insulam munivit, statuta Ordinis reformavit, historiam eiusdem per Iacobum Bosium lingua Italica describendam curavit, aes alienum, quod summam ducentorum millium aureorum excedebat, dissoluit. Nihilominus ad Pontificem Clementem VIII. delatus fuit, quod aerarium male admin straffet: cuius criminis ut se purgaret, nepotem suum Romam misit. Sed antequam haec lis decideretur, magnus Magister et Cardinalis verdalius Melitae de vita decessit, dic Ascensionis, IV. Maii, MDXCV. anno aetatis LXIV. cum Ordinspraefuisset XIII. annis, III. mensibus, XI. diebus, magna auri signati copia in aerario relicta. Sepultus fuit in aede cathedrali S. Ioannis, cum magno honore et pompa funebri.

Avity, Pierre d'; Gottfried, Johann Ludwig: Archontologiae Cosmicae, Liber III: Origo Ordinum Militarium, tam Regularium, Frankfurt am Main, 1628

Blazon Quarterly: 1 and 4, gu a cross arg; 2 and 3, gu a wolf ravissant or [JM/R/V]