Quarterly: 1 and 4, gu a cross arg; 2 and 3, arg a saltire gu



Pietrino del Ponte
Perrinus Pontanus

Tenure 26 Aug 1534-17 November 1535
Nationality Italian
Langue Italy
Birth 1462
Death 17 November 1535
Notes

Frater Perrinus Pontanus, astensis, natione Italus, XXVI. August. an. MDLIX. Antequam Rhodus a Turcis caperetur, praefectus erat insulae Cariae: qua amissa, inde discessit cum omnibus Equitibus suae praefecturae, et in Cariam concessit: quam cum etiam deserere coactus fuisset, ex ea cum suis Equitibus migravit, et Cretam ad reliquos Equites venit. Postea factus fuit subpraefectus magni Magistri, et missus legatus ad Lautrecum, et creatus praefectus S. Euphemiae inconuentu Niccae. Ibi cum esset, electus fuit in magnum Magistrum loco sui antecessoris, quem deploravit potius quam quod sua electione laetatus fuerit. Navem ingressus in sua praefectura cum triremibus Ordinis Melitam venit, X. Novembr. eodem anno MDXXIV. Ipsius tempore Imperator Carolus V. expeditionem suscepit in regnum Tunetanum in Africa, in qua fuit adiutus a triremibus Ordinis, et Equites praeclare se gesserunt, praesertim cum Goletta caperetur, quae pro inexpugnabili munitione h bebatur.

Confecto hoc bello magnus Magister obnt, XVII. Novembr. MDXXXV. cumannum ageret LXXIII. et Ordini quatuordecim solummodo menses et viginti duos dies praefuisset. Sepultus fuit iuxta Villiersium antecessorem suum.

Avity, Pierre d'; Gottfried, Johann Ludwig: Archontologiae Cosmicae, Liber III: Origo Ordinum Militarium, tam Regularium, Frankfurt am Main, 1628

Blazon Quarterly: 1 and 4, gu a cross arg; 2 and 3, arg a saltire gu [ANF/V]


Engraving by Antonio F. Lucini of Matteo Perez d'Aleccio's fresco