Quarterly: 1 and 4, gu a cross arg; 2 and 3, gu three pine-cones or



Roger de Pins
Rogerius Pinaeus
Rogerus de Pinibus

Tenure 1355-1365  
Nationality French (Provence)
Langue Greater Provence
Birth
Death 28 May 1365
Notes

Exstincto magno Magistro, forma solita electus fuit in magnum Magistrum frater Rogerius Pinaeus, Provincialis, sicut superiores anno MCCCLV. Ipsius tempore Papa persuasit Ordini S. Ioannis, ut Principatum Achaiae a Iacobo Sabaudo, Pedemontii Principe, emeret: et habitus fuit generalis equitum Rhodiorum conventus Avenione, ad illam emptionem conficiendam, et reformandos quoldam abusus, qui inter fratres Ordinis S. Ioannis irrepserant.

Ann. MCCCLVII. leges Ordinis in linguam Latinam translatae, posteaque anno MCCCLIX. ex mandato magni Magistri earum volumen authenticum ad omnia coenobia missum fuit.

Magnus Commendator et Mareschallus Ordinis a magno Magistro in Galliam tamquam legati, visitatores et reformatores missi fuerunt.

Anno MCCCLXII. post mortem Papae Innocentii VI. electus fuit Urbanus V. quilitteras dedit ad magnum Magistrum Rhodium, quibus eum de obitu antecessoris et ipsius electione certiorem fecit.

Congregatio Equitum a Pontifice Carpentoractumconuocata, sed non celebrata fuit, propter obitum magni Magistri, qui e vita discessit XXVIII. Maii, MCCCLXV.

Pauperes ipsum valde luxerunt, quoniam erga ipsos liberalis, et largus elemosynarius fuerat.

Avity, Pierre d'; Gottfried, Johann Ludwig: Archontologiae Cosmicae, Liber III: Origo Ordinum Militarium, tam Regularium, Frankfurt am Main, 1628

Blazon Quarterly: 1 and 4, gu a cross arg; 2 and 3, gu three pine-cones or [JM]


Engraving by Antonio F. Lucini of Matteo Perez d'Aleccio's fresco