Quarterly: 1 and 4, gu a cross arg; 2 and 3, gu a tower surmounted by two turrets one above the other all arg



Guerin de Montaigu
Guerinus de Monte
Garnius de Mounteagu

Tenure 1210-1230
Nationality French
Langue
Birth ?
Death 1230 (Magrat)
Notes

14. Frater Guerinus de Monte acuto, nationis Aruernianae, qui cum Equitibus sui ordinis suppetias tulit Livoni, regi Armeniae, contra Turcas et Barbaros, qui regnum ipsius invaserant. Gratitudinis loco ipsis dedit oppidum Salephum, cum arcibus Camatda et Castro novo, atque iis, quae eo pertinebant. Ipse se, suum heredem et regnum Equitibus domus Hospitalis S. Ioannis. Donum abipso datum fuit confitmatum a Pontifice Innocentio III. dei V. August. anno XIII. Pontificatus ipsius, qui in annum salutis MC CIX. incidit: quo Ioannes Briennensis et Maria uxot ipsius, acregnihaeres, coronati fuerunt reges ierosolymae. Idem Pontifex confumavit statuta et privilegia ordinis Hospitalium, cum aliquo privilegiorum augmento: obiitque anno MCCXVI. paulo post Concilium generale Lateranense: Honorius III. ipsi surrogatus, electionis suae Equites Hospitales certiores fecit, quibus etiam regem Hungariae et Archiducem Austriae, qui se suasu ipsius cruce signaverant, commendavit, ut ipsis duces et adiutores essent ad recuperandam terram sanctam. Atque etiam Andreas, rex Hungariae, in palatio ipsorum hospitium habuit, eosque rogavit, ut se in numerum fratrum sui ordinis reciperent, quibus annuum proventum quingentarum marcarum argenti donavit, quas ipsis ex rditibus salinarum sui regni assignavit, datis litteris anno MCCXVII.

Anno MCCXXII. magnus Magister Guerinus ingens dissidium, inter Isabellam, reginam Cypri, regem Henricum, filium ipsius, et proceres regni ab una; et Archiepiscopos, Episcopos, Praesules et ordinem Ecclesiasticum huius regni, propter decimas et possessiones ecclesiasticorum ortum, composuit: postea Romam venit, accersitus a Pontifice: deinde reversus in terram Sanctam, ipse et Equites sui Ordinis rogati fuerunt, ut sub tutela S. Sedis, patrocinium susciperent regis et regiminis regni Cypri. Tandem anno MCCXXX magnus Magister Guerinus Ptolemaide obiit, qui propter prudentiam et insignem fortitudinem in magno pretio habitus fuit a Principibus Christianis, magnumque sui desiderium reliquit Equitibus sui Ordinis.

Source:
Avity, Pierre d'; Gottfried, Johann Ludwig: Archontologiae Cosmicae, Liber III: Origo Ordinum Militarium, tam Regularium, Dissertatio de Ordine Equitum Melitensum, p.34 Frankfurt am Main, 1628

Blazon Quarterly: 1 and 4, gu a cross arg; 2 and 3, gu a tower surmounted by two turrets one above the other all arg [R]


Engraving by Antonio F. Lucini of Matteo Perez d'Aleccio's fresco