Quarterly: 1 and 4, gu a cross arg; 2 and 3, gu a chief dancetty arg



Jacques de Milly
Iacobus Millius
Iacobus de Milly
Jacques de Milli

Tenure 15.6.1454-17.8.1461
Nationality French
Langue Auvergne
Birth ?
Death 17.8.1461
Notes

Frater Iacobus Millius ex Aruernia, ubi erat coenobiarcha, successit in locum magni Magistri Lasticensis, Calend. Iun. MCCCCLIV. Erat in suo coenobio, cum eligeretur: cuius rei primum nuntium a suo nepote, fratre Georgio Ligno-rotundo, accepit: et protinus Rhodum profectus est, ubi capitulum generale habuit, mense Novembri eiusdem anni.

Anno MCCCCLVI. insula Rhodus peste et famegraviter afflicta fuit, sic ut dimidia ex parte vacua et deserra esset: quae ut rursus frequentaretur, Equites passim citati fuerunt, ut intra certum tempus eo redirent.

Anno MCCCCLVII. Mahometh insulam Cariam obsedit, una cum arce insulae Singesanae: sed fortiter fuit repulsus, insigni ab Equitibus parta victoria. Eodem anno Rex Galliae Carolus VII. Ordini sedecim milia aureorum donavit.

Anno MCCCCLIX. mense Octobri capitulum generale Rhodi habitum, ibidemque anno sequentigenetalis conventus celebratus fuit: in quo multi coenobiarchae, praefecti et Commendatores citati, ad defendendum Ordinem. Anno MCCCCLXI. XVII. August. magnus Magister obiit, cum Ordinem tempore dubio ac difficili septem annos, duos menses et sedecim dies magna prudentia rexisset. Ingens sui desiderium faliquit. Fuit enim admodum benignus, affabilis, humanus, et conservandae pacis atque concordiae inter Ordinis socios studiosus.

Avity, Pierre d'; Gottfried, Johann Ludwig: Archontologiae Cosmicae, Liber III: Origo Ordinum Militarium, tam Regularium, Frankfurt am Main, 1628

Blazon Quarterly: 1 and 4, gu a cross arg; 2 and 3, gu a chief dancetty arg [JM/V]


Engraving by Antonio F. Lucini of Matteo Perez d'Aleccio's fresco