Quarterly: 1 and 4, gu a cross arg; 2 and 3, gu a fess arg



Jean de Lastic
Ioannes Lasticensis
Iohannes de Lastico

Tenure 6.11.1437-19.5.1454
Nationality French
Langue Auvergne
Birth ?
Death 19.5.1454
Notes

Die VI. Novemb. eiusdem anni MCDXXXVII. electus fuit in magnum Magistrum fratet Ioannes Lasticensis, ex aruernia oriundus, qui cum eligeretur absens etat, et in patria haerebat, ubi coenobiarcham agebat. Antequam Rhodum proficisceretur, conventum egit Valentiae, et mense Decembri MCDXXXVIII. Rhudo appulit: ubi annoseque novum valetudinarium aedificare caepit, quod antecessor ipsius testamento suis sumptibus condendum mandaverat.

Ipsius tempore Papa Eugenius IV. a Concilio Basiliensi depositus, et Felix V. ipsi surrogatus fuit, quem tamen Romani pro Antipapa habuerunt. Anno MCDXI. Sultanus Aegypti cum exercitu ad portum insulae Castelli rubri ad Ordinem pertinentis accessit: cumque inde Rhodum petiisset, a copiis Equitum fusus et fugatus fuit, tametsi illi octo tantum triremes haberent, in clas. se autem Sultani octodecim essent. In ea pugna septingenti circiter Saraceni occisi fuerunt, praeter ingentem sauciatorum numerum. Sultanus hac clade accepta ititatus, cum Amurathe, Turcatum Imperatore, foed us percussit, eo animo, ut insulam Rhodum caperet, et Equites inde expelleret.

Itaque anno MCDXLIV. Rhodum obsidione cinxit, quae fortiter ab Equitibus Rhodiis defensa fuit. Mense Septembri eiusdem anni conventus generalis Rhodi habitus fuit, ut necessitatibus Ordinis succurreretur.

Anno sequenti magnus Magister regem Cypri Pontifici reconciliavit, et pacem cum amurathe fecit, ac generale capitulum habuit Rhodi, mense Iulio. Eodem anno mandavit, ut generale capitulum Senis haberetur: quo magnus Magister suos legatos et procuratores misit: inde capitulum Romam fuit translatum, ubi celebratum fuit in palario S. Petri, anno MCCCCXLVI. quo anno Ordo cum Sultano pacem fecit.

Anno MCCCCXLIX. cessavit schisma in Ecclesia, renuntiationefacta a Felice V. in gratiam Pontificis Nicolai V. quo anno, mense Seprembri, habitum fuit Rhodi capitulum generale, quo durante Dux Cliviae Rhodum venit, cum reverteretur ex itinere suo Ierosolymitano, quod religionis ergo susceperat, ut visitaret S. Sepulchrum, et alia loca terrae sanctae.

Anno MCCCLI. generalis co~ventus Rhodi habitus, in quo administratio aerarii magno Magistro commissa fuit, qui anno MCCCCLII. post mortem Amurathis pacem cum Mahomethe II. Ipsius filio renouavit. Anno sequenti Mahometh Constantinopolin occupavit XXIX. Maii, et victoria elatus magno Magistro significavit, utsingulis annis duo milia ducatorum tributi loco sibi penderet, alioquise pacem, quamvis iureiurando firmatam, non amplius servaturum: cui magnus Magister generose respondit, Ordinem, insulam Rhodum et se nulli subiectum esse, quam S. Sedi Apostolicae, et se ipsi numquam tributum daturum, quin mori malle, quam pati, ut Ordo, qui semper fuerit liber in seruitutem redigatur, et tributarius fiat. Quapropter legatos ad Pontificem et Principes Christianos misit, opem ipsorum implorans contra perfidum Mahomethem. Ann. autem MCDLIV. XIX. Maii de vita decessit, cum Ordinem XVI. annis, VI. mensibus et XIII. diebus sortiter gubernasset.

Avity, Pierre d'; Gottfried, Johann Ludwig: Archontologiae Cosmicae, Liber III: Origo Ordinum Militarium, tam Regularium, Frankfurt am Main, 1628

Blazon Quarterly: 1 and 4, gu a cross arg; 2 and 3, gu a fess arg [R/V]


Engraving by Antonio F. Lucini of Matteo Perez d'Aleccio's fresco