Quarterly: 1 and 4, gu a cross arg; 2 and 3, gu seven towers or 1, 2, 1, 2, 1



Juan Fernandez de Heredia
Ioannes Ferdinandus de Heredia

Tenure 1376-1396  
Nationality Spanish
Langue Spain/Aragon
Birth c. 1310 Valencia
Death 1396 (buried at Caspio)
Notes

Appointed by Pope Gregory XI

Eius loco electus fuit frater Ioannes Ferdinandus de Heredia, natione Tarraconensis, ex urbe Valentia oriundus, qui fuerat coenobiarcha Cataloniae, et Castellanus Impostae, cumque post geminas nuptias viduus esset, habitum Ordinis assumpsit, et factus fuit Eques Rhodius, tempore magni Magistri Villanovani. Dum simplex Eques esset, permissu magni Magistri, sanctum sepulchrum et alia loca terrae sanctae visitatum ivit. Idem fuit legatus Papae Clementis VI. ad regem Galliae Philippum II. et regem Angliae, Eduardum III. Anno MCCCXLVI. singulare officium regi Philippo praestitit, Nam cum Rex in quadam pugna contra Anglos equo suo deturbatus fuisset, suum equum ipsi tradidit, cui Rex insidens, in locum tutum evasit. Avenionem. cui Pontifex ipsum praefecerat, propugnaculis et novis maenibus munivit. Papa, gratitudinis loco, coeno biarchatum S. Aegidii vacantem ipsi contulit. Magnus Magister factus Rhodum se contulit, anno MCCCLXXVII. et rogatus a supremo exercitus Venetorum duce, ut viribus iunctis secum in Peloponnesum proficisceretur, ambo anno MCCCLXXVIII. urbem Patras obsederunt, eamque cum arce expugnarunt: et magnus Magister cum praefecto urbis singulari certamine congressus, eum interemit. Postea a Turcis circumventus et captus fuit: a quibus agnitus, ut redimeretur, Patrae et alia loca occupata ipsis reddita fuerunt.

Nihilominus, Turcae ipsum in Epirum duxerunt, ubi eum per triennium pro mancipio habuerunt, usque ad annum MCCCLXXXI. Dum captivus esset, Gregorius XI. Romae obiit, et Urbanus VI. ipsi surrogatus fuit, impulsu populi Rom. qui nolebat, ullum Cardinalem Gallum Papam creari. Sed Cardinales Fundis, Campaniae oppido libertati restituti Clementem VII. elegerunt, qui Romae pro Antipapa habitus fuit: quod Ecclesiam diuturno et pernicioso schismate distraxit. Anno MCCCLXXX. durante captivitate magni Magistri, capitulum generale Ordinis Equitum Rhodiotum celebratum fuit, in quo frater Bertrandus Flottanus praesidem egit.

Anno MCCCLXXXI. magnus Magister ex sua captivitate redemptus, Rhodum rediit, quo legati Smyrna ad eum venerunt, opem ipsius implorantes.

Anno MCCCLXXXII. alius conventus generalis Rhodifuit celebratus, in quo decretum fuit, ut magnus Magister in Galliam proficisceretur: qui cum venisset Avenionem, ipse et rotus Ordo S. Ioannis Papam Clementem VII. verum Domini nostri Iesu Christi Vicarium agnovit: et fuit habitum Capitulum generale Ordinis Valentiae ad Rhodanum. Ob hanc causam Papa Urbanus VI. illum magni Magistri dignitate prinavit, surrogato in ipsius locum fratre Richardo Caracciolo Neapolitano, anno MCCCLXXXIII. Verum Ordo hunc pro magno Magistro numquam habuit, qui vivente adhuc Herediano obiit Romae, anno MCCCXCV.

Anno MCCCXCI. Baiazeth, Turcarum Imperator, apparatum quendam instruxit ad obsidendam Rhodum. Hac de causa frater Philibertus Naillacensis, coenobiarcha Aquitaniae, missus fuit a conventu Rhodio Avenionem ad magnum Magistrum, cum litteris, ut Ordini contra Baiazethem opem ferret. Naillacensis Rhodum rediit anno MCCCXCVI. quo anno magnus Magister Heredianus decessit, qui fuit sepultus in oppido Caspio.

Avity, Pierre d'; Gottfried, Johann Ludwig: Archontologiae Cosmicae, Liber III: Origo Ordinum Militarium, tam Regularium, Frankfurt am Main, 1628

Blazon Quarterly: 1 and 4, gu a cross arg; 2 and 3, gu seven towers or 1, 2, 1, 2, 1 [R/V]


Engraving by Antonio F. Lucini of Matteo Perez d'Aleccio's fresco