Quarterly: 1 and 4, gu a cross arg; 2 and 3, arg a lion gu


Jean l'Evêque de la Cassière
Ioannes Episcopius Cassertanus
 
Tenure 30 Jan 1572-12 Dec 1581
Nationality French
Langue Auvergne
Birth 1503
Death 12 Dec 1581 (Rome)
Notes

Frater Ioannes Episcopius Cassertanus, nationis Aruerniacae, qui ante quam eligeretur, fortitudinis suae in multis praeclaris muneribus documenta dedit. Nam in expeditione ad Zoaram fuit signifer Ordinis, cuius vexillum strenue defendit, et Melitam retulit, cum se cum illo in mara coniecisset, et in triremem Ordinis evasisset, posteaquam longo tempore contra Infideles fortiter pugnasset. Postea creatus fuit equitum Magister, Commissarius munitionum, et Mareschallus Ordinis: postremo ad culmen honorum evectus, et magnus Magister factus est: quo in officio religiose admodum vixit, ita ut nulla dies abiret, qua cultui divino non interesset, et tredecim pauperes suis manibus pasceret. magnum templum, S. Ioanni Baptistae consecratum, in nova urbe Valettana suis suptibus exstruxit, et illud mille aureorum annuo proventu dotavit: in quo pulcherrimum sepulchrum condidit, in quod cadavera magnorum Magistrorum, suorum antecessorum, reponerentur. Sub exitum vitae grave infortunium passus est. Nam cum in odium multorum Equitum indignabundorum incurrisset, eorum conspiratione magistratu summotus, et in arce S. Angeli, custodibus adhibitis, inclusus fuit, VI. Iul. MDXXXI. quod summa patientia et virtute pertulit. De hac iniuria cum apud Pontificem Gregorium XIII. et Reges ac Principes Christianos conquestus esset, Pontifex Melitam misit Casparum Vicecomitem, auditorem Rotae, et postea archiepiscopum Mediolanensem, ut Ordini praesset, absente magno Magistro, quem Romam citanit: quantumvis Equites Vicarium magni Magistri elegissent fratrem Mathurinum Scutatum, dictum Equitem Romagasium, Gallum, qui se excusavit, quod munus istud coactus et praeter voluntatem suscepisset.

Cum Vicecomes Melitam venisset, magnus Magister triremem Ordinis conscendit, quatuor proceribus magnam crucem gestantibus et ducentis Equitibus comitatus. Romam ingressus, magno cum honore exceptus fuit, hospitio in palatio Cardinalis Estensis in Moritecavallo ipsi assignato. Postea Pontificem et Cardinales salutatum ivit, a quibus vicissim fuit vissitatus. Tandem sive animi aegritudine, sive lassitudine ex itinere, quod in extrema senectute annorum LXXVIII. fecerat, in morbum incidit, quo exstinctus fuit XXI. Decembr. MDLXXXI. cum decem ferme annis Ordini praefuisset. Cadaver ipsius depositum fuit in aede S Ludovici, ubi exsequiae ipsi factae, et oratio funebris a magno illo Oratore Marco Antonio Mureto habita fuit, quae inter orationes ipsius invenitur. Cor ipsius terrae mandatum in aede S. Ludovici, at cadaver Melitam translatum; et in novo sepulchro magnorum Magistrorum, quod in urbe Valettana, in templo cathedrali S. soannis Baptistae exstruendum curaverat, sepultum fuit. Post ipsius obtum Pontifex summotionem illam nullam et iniquam fuisse per decretum pronuntiavit, quod commentariis Ordinis inserendum curavit.

Avity, Pierre d'; Gottfried, Johann Ludwig: Archontologiae Cosmicae, Liber III: Origo Ordinum Militarium, tam Regularium, Frankfurt am Main, 1628

Blazon Quarterly: 1 and 4, gu a cross arg; 2 and 3, arg a lion gu [JM/R/V]