Quarterly: 1 and 4, gu a cross arg; 2 and 3, gu five bendlets or



Fabrizio del Carretto
Fabricius Carettanus
Fabricius de Caretto

Tenure 15 Dec 1513-10 Jan 1521
Nationality Italian
Langue Italy
Birth ? Genoa
Death 10 Jan 1521
Notes

Ei surrogatus fuit frater Fabricius Carettanus, Genuensis, natione Italus, die XV. Decembr-MDXIII. Factum est istud Rhodi in generali conventu, in quo aderant quingenti quinquaginta Equites, inter quod etiam fuit ipse Carrertanus, qui prius erat Thalassiarcha Ordinis. Cadaver Blanco-fortii, magni Magistri, Rhodum allatum, et ibi honorifice sepultum fuit in templo S. Ioannis.

Anno MDXIV. capitulum generale habitum fuit Rhodi, post cuius celebrationem frater Philippus Villiersius ex Insula-Adami, subpraefectus magnus Magistri, missus fuit in Galliam cum suprema auctoritate in omnes regni coenobiarchas, tamquam visitator, corrector, vicarius et legatus magni Magistri et Conventus.

Anno MDXVI. pax facta est inter Ordinem S. Ioannis, et Tomombeium Sultanum Aegypti, successorem Campsonis Gaurii, qui paullo ante in pugna infeliciter cum Selimo Turcarum Imperatore commissa occisus fuerat. Nec fortunatior fuit Tomombeius, qui anno MDXVII. captus, suspensus et strangulatus fuit ex mandato Selimi, ad portam Memphis. Quae causa fuit, cur magnus Magister insulam Rhodum, quantum potuit, muniverit, et legatos ad Papam et Principes Christianos miserit, per quos ipsis victorias Selimi nuntiavit, cosque rogavit, ut rebus Christianorum prospicerent, sibique opem ferrent. Ann. MDXX. aliud capitulum generale habuit: codemque anno Selimus obiit: cui successit filius Solymannus. Ann. MDXXI. X. Ian. magnus Magister Carettanus Rhodi ultimum vitae diem clausit, cum Ordini praefuisset VII. annis, XXVI. diebus, et Rhodi magnum apparatum et magnam copiam comeatus reliquisset, qui commodo successoris cessit:

Avity, Pierre d'; Gottfried, Johann Ludwig: Archontologiae Cosmicae, Liber III: Origo Ordinum Militarium, tam Regularium, Frankfurt am Main, 1628

Blazon Quarterly: 1 and 4, gu a cross arg; 2 and 3, gu five bendlets or [ANF/R]

Quarterly: 1 and 4, gu a cross arg; 2 and 3, bendy or and gu [SPS]


Engraving by Antonio F. Lucini of Matteo Perez d'Aleccio's fresco