Quarterly: 1 and 4, gu a cross arg; 2 and 3, gu a saltire couped or



Raymond Bérenger
Remondus Berengarius
Raymundus Berenger
Raymond Beranger
Tenure 1365-1373 abdicated
Nationality French (Provence)
Langue Lesser Provence
Birth
Death 1374?
Notes

Anno MCCCLXV. frater Remondus Berengarius Provincialis, eiusdem, qua superiores, nationis in magnum Magistrum electusfuit.

Is prius Commendator Castelli Saraceni erat: et ilico legatos ad Papam Avenionem misit, ut in ipsius fidem et clientelam se daret.

Ipsius tempore Rex Cypri et Ordo S. Ioannis, foedere inito, Alexandriam Aegypti expugnarunt, quam ditipuerunt, expilarunt et incenderunt. Anno MCCCLXVI. Papa datis ad reges et Principes Christianos litteris, eos rogavit et hortatris est, ut Ordini S. Ioannis et Regi Cypri opem ferrent, larga peccatorum venia iis concessa, qui id facerent. Armeni pulsi a Saracenis ex suis aedibus, humaniter ab eodem Ordine in insulam Cariam recipiuntur. Eodem tempore Tripolis in Syria a Rege Cypri et Equitibus Rhodiis capta et direpta fuit.

Anno MCCCLXI. magnus Magister electus fuit a Pontifice, ut esset Nuntius S. Sedis Apostolicae in regno Cypri, et illic motus et dissensiones componeret: qui ipsemet eo profectus est, et sua auctoritate et prudentia omnia illic pacavit.

Anno MCCCLXXIII. magnus Magister abdicarese volens munere magni Magistri, Theologum, cognatum suum, ad Pontificem misit, rogatum, ut cum ipsius venia ac bona gratia id sibi facere liceret. Sed Papa Gregorius XI. id ipsi per mittere noluit, eumque pro bono Christiani orbis in obeundo suo munere pergere iussit.

Eodem anno conventus generalis Ordinis S. Ioannis Avenione habitus fuit: paullo post magnus Magister fatis concessit, cum Ordini praefuisset XVIII. annis cum dimidio, et duo generalia Capitula Rhodi habuisset, unum mense Martio, MCCCLXVI. alterum in Octobri MCCCLXX. in quibus multae salutares leges latae fuerunt, prout necessitas temporis postulabat.

Avity, Pierre d'; Gottfried, Johann Ludwig: Archontologiae Cosmicae, Liber III: Origo Ordinum Militarium, tam Regularium, Frankfurt am Main, 1628

Blazon Quarterly: 1 and 4, gu a cross arg; 2 and 3, gu a saltire couped or [R]
Quarterly: 1 and 4, gu a cross arg; 2 and 3, gyronny of eight "en croix" in the form of a cross gu and a saltire or [
SPS]

 


Engraving by Antonio F. Lucini of Matteo Perez d'Aleccio's fresco