Quarterly: 1 and 4, gu a cross arg; 2 and 3, paly of 6 or and gu



Emery d'Amboise
Emericus Ambasianus
Emericus Damboys
Emery Chaumont

Tenure 1503-13.11.1512 Rhodes
Nationality French
Langue France
Birth ?
Death 13.11.1512 Rhodes
Notes

 Cum magnus Magister Albussonus moreretur, CCCLXXXVII Equites Rhodi co~gregati erant, qui successorem in ipsius locum elegerunt fratrem Emericum Ambasianum, fratrem Georgii Ambasiani Cardinalis et legati in Gallia, archiepiscopi Rothomagensis, X. Iul. MDIII. Erat nationis Francicae, et magnus coenobiarcha Franciae, cum eligeretur, ibique commorabatur, cum eligeretur. Frater Guidus Blancofortius venit in Galliam, ut magnum Magistrum Rhodum proficiscentem comitaretur.

Anno MDIV. magnus Magister sollennem suum introitum fecit in urbem Rhodum, in eaque magno cum gaudio et applausu exceptus fuit, propterea quod a regibus Galliae et Hispaniae conventui Fratrum commendatus fuisset. Ubi primum appulit, capitulum generale habuit, in quo fuit decretum, ut sumptuosum monumentum ex aere defuncto Cardinali, magno Magistro, exstrueretur: et anno MDX. aliud capitulum generale habuit: quo eodem anno Ordo memorabilem victoriam navalem contra Sultanum Aegypti obtinuit, duce Philippo Villiersio, ex Insula-Adami, Equite Gallo, qui postea creatus fuit magnus Magister, sub finem anni MD XII. Emericus autem obiit Rhodi, XIII: Novembr. cum Ordini praefuisset IX. annis, IV. mensibus, et III. diebus, et vixisset annis LXXXVIII. mensibus IV. diebus VI.

Avity, Pierre d'; Gottfried, Johann Ludwig: Archontologiae Cosmicae, Liber III: Origo Ordinum Militarium, tam Regularium, Frankfurt am Main, 1628

Blazon Quarterly: 1 and 4, gu a cross arg; 2 and 3, paly of 6 or and gu [ANF/R]


Engraving by Antonio F. Lucini of Matteo Perez d'Aleccio's fresco